- QUADRANTAL
- QUADRANTALamphora dicta est apud Romanos, quae 80. pendebat aquae libras et duodequinquaginta sextarios tenebat. Africanus, ὥςτε τὸν ἀμφορέα εἶναι ξεςτῶν μη. Rationem nominis Festus exponit, in voce Quadrantal: Sic vocabant Antiqui amphoram, quod vas pedis quadrati octo et quadraginta capiat sextarios. Duas autem urnas continebat amphora; quarum unâ opus fuisse ad implenda bina cornua unius capitis uri, quibus Barbari Septentrionales potare solebant, refert Plin. l. 11. c. 37. ad quem locum vide Salmas. ad Solin. p. 231. Octava pars Quadrantalis erat congius. Idem, p. 592. Cuiusmodi Quadrantalis antiqui, in cubum adaptati, mensuram referunt sex lapideae tabulae e schisto lapide concinnatae, in Musaeo Kircheriano; in quibus mensurarum ac ponderum proportionem priscis usitatam Auctor exhibet. Cum Inscr. hac in una facie,Quadrantal pondo LXXX.Fannio.Seu puros pendas latices, seu donaLyaei.In alia,Rhemnius Fannius.Palaemon.Pes longo spatio latoque notetur in anglo,Angulus ut par sit, quem claudit linea triplex,Quatuor ex quadris medium cingatur inane,Amphora sit Cubus, quam ne violare liceret,Sacravêre Iovi Tarpeio in monte Quirites.In tertia facie incisus est pes Romanus antiquus, cum his verbis:Romana Amphorapedalis.Sext. XL VIII. etc.apud Georg. de Sepibus in Collegii Romani Societati Iesu Musaeo, p. 22.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.